*Gloria.

Salvador Dalí-Crucifixión ('Corpus Hypercubus'), 1954
Salvador Dalí-Crucifixión ('Corpus Hypercubus'), 1954

Missa Sacra Op. 147

 

Kyrie

 

Kyrie eleison.

Christe eleison.

Kyrie eleison.

 

Gloria

 

Gloria in excelsis Deo.

Et in terra pax hominibus bonae voluntatis.

Laudamus te.

Benedicimus te.

Adoramos te.

Glorificamos te.

Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam.

Domine Deus, Rex coelestis, Deus Pater omnipotens.

Domine Fili unigenite, Jesu Christe.

Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris.

Qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram.

Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis.

Quoniam tu solus sanctus. Tu solus dominus.

Tu solus altissimus, Jesu Christe.

Cum Sancto Spiritu, in gloria Dei Patris.

Amen

 

Credo

 

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem,

factorem coeli et terrae,

visibilium omnium et invisibilium.

Credo (Et) in unum Dominum Jesum Christum,

Filium Dei unigenitum.

Et ex Patre natum ante omnia saecula.

Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero.

Genitum, non factum, consubstantialem Patris,

per quem omnia facta sunt.

Qui propter nos homines,

et propter nostram salutem descendit de coelis.

Et incarnatus est de Spiritu Sancto

ex Maria Virgine: Et homo factus est.

Crucifixus etiam pro nobis:

sub Pontio Pilato passus, et sepultus est.

Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas.

Et ascendit in coelum: sedet ad dexteram Patris.

Et iterum venturus est cum gloria judicare,

vivos et mortuos: cuius regni non erit finis.

Credo (Et) in Spiritum Sanctus, Dominum,

et vivificantem: qui ex Patre Filioque procedit.

Qui cum Patre et Filio simul adoratur,

et conglorificatur: qui locutus est per Prophetas.

Credo (Et) unam sanctam catholicam et apostolicam Ecclesiam.

Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorem.

Et expecto ressurrectionem mortuorum.

Et vitam venturi saeculi.

Amen.

 

Offertorium

 

Tota pulchra es, Maria, et macula non est in te.

Tu gloria Jerusalem. Tu laetitia Israel.

Tu honorificentia populi nostri.

Tu advocata peccatorum.

O Maria, virgo prudentissima, mater clementissima.

Ora pro nobis: intercede pro nobis

ad Dominum Jeseum Christum.

 

Sanctus

 

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt coeli et terra gloria tua.

Osanna in excelsis.

 

Benedictus

 

Benedictus qui venit in nomine Domini.

Osanna in excelsis.

O salutaris hostia, quae coeli pandis ostium,

bella premunt hostiilia, da robur, fer auxilium.

 

Agnus Dei

 

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi:

miserere nobis. Agnus Dei, dona nobis pocem.

“DEJE SU OPINIÓN EN EL LIBRO DE INVITADOS, GRACIAS”

DEJE SU OPINIÓN